TRIUMVIRI Reipubl

TRIUMVIRI Reipubl
TRIUMVIRI Reipubl
constituendae, magistratus erat Romanus, ut contra leges institutus, sic minime diuturnus. Initium eorum incidit in An. Urb. Cond. 710. Cum enim Caesar in Senatu 23. vulneribus confossus esset, Octavius tum Consul, ab ipso adoptatus, omnem dedit operam, ut Patris inter fectores ulcisceetur, quem in finem cum M. Antonio et Marco Lepido pace factâ, utrumque ex Gallia in Italiam accersivit. Congressi itaque hi in agro Bononiensi ut Dio, l. 46. vel Mutinensi, ut Appianus habet, bell. Civ. l. 4. sic inter se patri sunt, ut publice quidem ipsi tres constituendis administrandisque rebus praeficerentur, in quinquennium: privatim autem, Caesari Africa, utraque Sardinia et Sicilia: Lepido Hispanio omnis ac Gallia Narbonensis: Antonio reliqua omnis Gallia tribuerentur. Ibidem et proscriptio decreta et Lepido Consulatus ac Italiae cura commissa est. Proin mox Romam cum Triumviri venissent, exsequutioni quae decreverant data sunt; quinquenniôque exactô in alterum quinquennium Magistratum sibi ipsis prorogârunt, An. Urb. Cond. 716. Verum non multo post dissidiô ortô inter Octavium et Lepidum, huic victo ille Trium viratus honorem abrogavit; mox Antoniô quoque superatô, cum ipse solus rerum potitus esset, Triumviratu abiit. Sed et iam ante Caesare dignitatem comparare, Crassô augere, Pompeiô retinere cupientibus, omnibusque praiter potentiae cupidis, inter hos de invadenda Rep. facilie convenit: Florus, l. 4. c. 2. Sicque. quum mutuis viribus in suum quisque decus niteretur, Galliam Caesar invasit, Crassus Asiam, Pompeius Hispaniam: tres maximos exercitus et iam sic orbis impertum societate trium Principum occupatum est, traxitque decem annos ista dominatio, Idem ibidem.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”